- PHASELUS
- I.PHASELUSHierosolymae praefectus ab Antipatro Herodis filio, An. Urb. Cond. 710. Iosephus. Item Antipatri ex Cypride fil. Herodis Iudaeae regis nepos.II.PHASELUSnomen turris 90. cubitos altae, in edito muri antiqui loco, superne in pilae modum factae, stupendae magnitudinis et firmitatis, quam Herodes Ascalonites, ad fimilitudinem Phari, turris Alexandrinae, aedificavit atque in hororem Phaseli fratris sui dedicavit: qui a Parthis captus, cum nec ferri copiam, nec manus liberas haberet, collisô ad saxum capite, se ipsum occidit. Auctor Anonymus l. cui tit. Sina et Europa c. 17. Vide quoque in voce Phaselu. Idem inter navium nomina, quarum complura recenset Naevius, apud A. Gellium l. 10. c. 25. Scaphae, pontones, acatiae, hemiolae, Phaseli, parones etc. Vult autem Phaselum, navigium fuisse Campanum Nonius: Alii navem oblongam esse scribunt, qualem stagnante Nilô Aegyptii usurpârint. Straboni et Appiano navigii genus fuit, mistam habens formam ex oneraria et longa triremi, quod tam remis, quam velis agi potuerit. Unde Catullus, Epigr. 4. v. 1. s.Phaseius ille, quem videtis hospites.Ait fuisse navium celerrimum,Neque ullius natantis impetum trabisNequisse praeterire, sive falmulisOpus foret volare, sive linteô.De magnitudine aliquid iudicare licet, ex illo Sallustii, l. 3. Fragm. Et forte in navigando cohors una, grandi Phaselô vecta, a coeteris deerravit. Marique placido a duobus praedonum Myoparonibus circumventa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.